Glose
Ecce tu pulchra.Hactenus Ecclesia, quae dilectionis pignora a sponso receperit, testatur, cui ipse mox remunerationis vice respondet:Ecce tu pulchra;quasi, ex hoc quod me diligis, pulchra efficieris.Amica mea.Alia translatio:Proxima mea;hoc est, in hoc quod proxima es speciosa es, et postquam coeperis esse speciosa, sine additamento pulchra es.Oculi tui.Alia laus sponsae speciosae, ut et nos laboremus speciosi fieri.Oculi tui columbarum,simpliciter Deum intueris quia nihil aliud nisi ipsum quaeris.Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam[Matth. 5.], non habet oculos columbae; sed qui habet, castis intuetur oculis, et legem et Evangelium spiritualiter intelligit. In cujus columbae specie Spiritus sanctus apparuit. Ideoque et spiritualis intelligentia, et omnia spiritualia dona nomine columbae designantur. Columba felle caret, rostro non laedit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, juxta fluenta manet, meliora grana eligit, gemitum pro cantu reddit, gregatim volat, alis se defendit, visum recuperat. Ita sancti juxta fluenta doctrinae sedentes meliores sententias eligunt, homines a Christo alienos nutriunt Deo, si quas bonas sententias in haereticis inveniunt, non pervertunt, ira irrationabili carent, in fide plagarum Christi refugium habent, gemunt pro peccatis.